Orosius, VII
Edition: Karl Zangemeister, 1882

Caput 2
1  Principio secundi libelli cum tempora Romanae conditionis stili tenore perstringerem, multa convenienter inter Babylonam urbem Assyrriorum tunc principem gentium et Romam aeque nunc gentibus dominantem conpacta conscripsi: 2  fuisse illud primum, hoc ultimum imperium; illud paulatim cedens, at istud sensim convalescens; defluxisse illi sub uno tempore novissimum regem, cum isti primum fuisse; illam deinde tunc invadente Cyro captam velut in mortem concidisse, cum istam fiducialiter adsurgentem post expulsos reges liberis uti coepisse consiliis; 3  praecipue cum, vindicante libertatem suam Roma, tunc quoque Iudaeorum populus, qui apud Babylonam sub regibus serviebat, in sanctam Hierusalem recepta libertate redierit templumque Domini, sicut a prophetis praedictum fuerat, reformarit. 4  praeterea intercessisse dixeram inter Babylonium regnum, quod ab oriente fuerat, et Romanum, quod ab occidente consurgens hereditati orientis enutriebatur, Macedonicum Africanumque regnum, hoc est quasi a meridie ac septentrione brevibus vicibus partes tutoris curatorisque tenuisse. 5  orientis et occidentis regnum Babylonium et Romanum iure vocitari, neminem umquam dubitasse scio; Macedonicum regnum sub septentrione cum ipsa caeli plaga tum Alexandri Magni arae positae usque ad nunc sub Riphaeis montibus docent; 6  Carthaginem vero universae praecelluisse Africae et non solum in Siciliam Sardiniam ceterasque adiacentes insulas sed etiam in Hispaniam regni terminos tetendisse, historiarum simul monumenta urbiumque declarant. 7  dictum est etiam, vastatae per Medos Babyloniae et inruptae per Gothos Romae pares admodum annorum numeros cucurrisse. 8  Nunc autem his illud adicio, quo magis clareat unum esse arbitrum saeculorum regnorum locorumque omnium Deum. 9  regnum Carthaginiense a conditione usque ad eversionem eius, paulo amplius quam septingentis annis stetit, aeque regnum Macedonicum a Carano usque ad Persen paulo minus quam septingentis; utrumque tamen septenarius ille numerus, quo iudicantur omnia, terminavit. 10  Roma ipsa etiam, quamvis ad adventum Domini Iesu Christi perfecto proveheretur imperio, tamen paululum et ipsa in occursu numeri huius offendit. 11  nam septingentesimo conditionis suae anno quattuordecim vicos eius incertum unde consurgens flamma consumpsit, nec umquam, ut ait Livius, maiore incendio vastata est; adeo, ut post aliquot annos Caesar Augustus ad reparationem eorum, quae tunc exusta erant, magnam vim pecuniae ex aerario publico largitus sit. 12  poteram quoque ostendere eundem duplicatum numerum mansisse Babyloniae, quae post mille quadringentos et quod excurrit annos ultime a Cyro rege capta est, nisi praesentium contemplatione revocarer. 13  illud sane libenter adicio, quia primi illius regum omnium Nini - quamvis et pater eius Belus obscure primus regnasse referatur - illius ergo Nini anno, postquam regnare coeperat, quadragensimo tertio natus est sanctus ille Abraham, cui dictae sunt repromissiones, ex cuius semine promissus est Christus; 14  deinde nunc primi istius imperatorum omnium Augusti Caesaris - quamvis et pater eius Caesar metator imperii potius quam imperator exstiterit - istius ergo Caesaris, posteaquam imperare coepit, emenso propemodum anno quadragensimo secundo natus est Christus, qui Abrahae sub Nino primo rege fuerat repromissus. 15  natus est autem VIII kalendas Ianuarias, cum primum incrementa omnia anni venientis incipiunt. ita factum est, ut, cum Abraham quadragensimo tertio anno natus sit, sub fine quadragensimi secundi nativitas Christi conveniret, ut iam non ipse in parte tertii anni sed in ipso potius tertius annus oreretur. 16  qui annus quantis, quam novis quamque inusitatis bonis abundaverit, satis etiam me non proferente compertum haberi arbitror: toto terrarum orbe una pax omnium non cessatione sed abolitione bellorum, clausae Iani gemini portae extirpatis bellorum radicibus non repressis census ille primus et maximus, cum in hoc unum Caesaris nomen universa magnarum gentium creatura iuravit simulque per communionem census unius societatis effecta est.

Zurück